- BRUTII
- BRUTIIpopuli in extremis Italiae finibus, supra Lucanos, peninsulam incolentes, cuius Isthmus a Lao fluv. usque ad Metapontium porrigitur. Hi Lucanorum olim pastores fuêre, qui, excussô servitutis iugô, trans Laum fluv. sedes posuerunt, unde et Βρέντιοι, vel Βρέττιοι a Lucanis dicti sunt, quod illorum linguâ fugitivos sonat. A' Romanis autem Brutii appellati sunt, quasi Bruti, h. e. stupidi et vecordes; quâ ignominiâ ideo notati sunt; quod, secundi belli Punici tempore, ad Annibalem descivissent; ob quam perfidiam semper deinde fine honore et dignitate habiti sunt, ad servilia tantum opera, et viliora munia designati. Dionysius Periegetes,Α῎γχι δὲ Λευκανοὶ καὶ Βοέντιοι ἄνδρες ἔασ,Τοςςάτιον ναίοντες ὅςον λευκην` ἐπὶ πέτραν.Graecis Βρούττιοι et Βρέττιοι dicti. Eustathius, Βρέττιοι καλοῦνται ἀπὸ Βρέττου υίοῦ Η῾ρακλέος. Iustinus l. 23. c. 1. a Brutia muliere; Diodor. Sic l. 16. c. 15. a servitute sua sic dictos putat, καὶ γὰρ τῇ τῶ ἐγχωρίων διαλέκτῳ οἱ δραπέται Βρέττιοι προςαγορεύονται. Strabo l. 6. Α᾿ποςτάτας vocat, h. e. defectores. Notandum autem hîc, quod observat Bochartus, priscam Italiam nihil fuisse quam Brutiorum agrum cum parte lucaniae, quod ipsum voluit Stephanus, in quo legendum: Α᾿ντίοχος, δὲ την` Βρεττίαν φηςὶ κληςθῆναι Ι᾿ταλίαν. Est autem regio sic dicta a picis abundantia ibi nascente, Βρεττίαν enim Graeci picem appellant. Vide doctiss. Auctorem de Phoenic. Colon. p. 660. Nic. Lloydius. Baudrando Brutii fuerunt populi Italize, in magna Graecia, inter Lucaniam et fretum Siculum extensi, et inter mare Tirrhenum, et sinum Tatentinum. Divisique fuêre in Cismontanos et Transmontanos, ubi nunc Calabria citerior et ulterior in parte Australi Regni Neapolitani.Urbes Brutiorum que hodie exstant:Anantia, l' Amanthea. Balbia, Altomonte. * Besidianum, Bisignano. Bova, Bova. * Consentia, Cosenzae. Marcopolis, S. Marco. Martoranum, olim Mamertium, Martorano. Miletus et Melita, Melito. * M. Altus, Mont-alto. M. Leonis, olim Hipponium, Monte Leone. Nicotera, Nicotera. Oppidum, Oppido. * Rhegium, Reggio. * Tropea, Tropea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.